XENOPAROCHUS

XENOPAROCHUS
XENOPAROCHUS
Graece Ξενοπάροχος, qui publico nomine hospites seu peregrinos curat, memoratur Arcadio, tit. de muner. l. munerum, Tabularii, vel Xenoparochi, ut in quibusdam civitatibus. Idem fere cum Parocho, praebente ligna salemque, ut ait Horatius, l. 1. Sermon. Sat. 5. v. 46. Quod officium penes Romanos Quaestoris Urbani fuisse, legas apud Dominicum et Car. Macros, quô ab eisdem nihil agebatur sollennius; unde Regibus et Legatus, ex ultimis terrarum regionibus Romam profectis, publicum hospitium et munera, quae Lautia dicebantur --- large et hospitaliter erogabantur. Idem de aliis quoque gentibus, Grermanis vero, pergunt, hospitis ius sanctissimum usque adeo erat. ut arcere hospites inexpiabile nefas haberetur. Idem servatum fuit inter Lucanos, Calabros, Corinthios, Megarenses et alios. Cum contra Aegyptii, Athenienses, Carthaginenses, Gampsantes, Lacedaemonii, Scythotauri, Syri, in peregrinos minus aequi fuisse legantur: Apud Indos quoque nemini peregrino ultra triduum morari licuerit, ne cives longô usu dissimiles mores imbiberent, et in alienas leges ritusque transirent, qua de re multa habes, apud Alexandrum ab Alex. Genialium Dier. l. 4. c. 10. Vide quoque supra, ubi de Hospitibus et Peregrinis: nec non voce Hospitale.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”